- HARENARUM Remedium
- HARENARUM Remediumapud Suet. Aug. c. 8. Coxendice et femore et crure sinistro non perinde valebat, ut saepe etiam inde claudicaret, sed remedio harenarum atque harundinum confir mabatur; vel de fomentis calidis affectae parti admotis, inter quae harenam quoque Cels. numerat l. 2. vel de ambulatione in arena alta, capi porest, quam posteriorem sententiam plerique amplectuntur. Sed et de volutatione in harena calida, aut etiam litorali ac fluviali, locus intelligi potest. Seu. Sammonic. c. de Hydrope,Nec non et topidis convolves corpus arenis.Symmach. contra podagram co remedio usus est; l. 8. Ep. 45. Multaque apud Graecos Medicos, Aetium, Aegineram, alios, legas περὶ ψαμμισμοῦ et ψαμμοχωσίας. Palaestrico inprimis pulveri talem aliquam vim inesse credidit Lucan. cum de fabuloso Antaeo, ad hoc remedii genus alludens, canit. Civ. Bell. l. 4. v. 616.Auxilium membris calidas infudit Harenas.Imo etiam extra morbi necessitatem, Vett. in exerceudo corpore, volutasse se super candente harena, ut corpus ferendo calori assuefacerent, observant Eruditi; ex Laertio, ubi de Diogene Cane. Vide Casaub. ad Suet. d. l. et aliquid infra in voce Rutrum. De harena vero palaestrica Plin. l. 36. c. 23. uti de harena, quâ marmora secantur, l. eod. c. 6. Set et ab harena, nomen gemmae, serpenri, oraculo, uti vidimus in vocibus Hammochryos, Hammodytes, Hamon etc. Vide quoque supra Arena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.